Saturday, June 2, 2012

Disticha Round-Up: June 2

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Malum Infinitum
Mille modis morimur mortales, nascimur uno;
Sunt hominum morbi mille, sed una salus.

Ars
Naturae in gremio Deus artes condidit, ut sit
Usque quod acquirat, quodque requirat homo.

Ad Lectores
Non cuivis lectori, auditorive placebo;
Lector et auditor non mihi quisque placet.

In Momum
Nil in te video quod amem, laudemve, probemve;
Nil in te video, Mome, quod invideo.

Munera
Munera ne numera, miseris quaecunque dedisti;
In caelis numerat, munerat illa Deus.



Amor
Nullus amor sine spe (dubius qua vivit amator),
Nulla placet sine re spes mihi, res sine te.

Virtus
Non est in verbis virtus, at rebus inhaeret:
Res sunt, non voces, spes, amor atque fides.

Opinio
Credere vult nemo, credi sibi quisque; fidemque,
Sicut amicitias, utilitate probat.

Omnibus incertis....
Omnibus incertis nihil est incertius hora
Mortis, morte nihil certius esse potest.

Nusquam tuta fides...
Nusquam tuta fides; non omnibus omnia credas:
Falletur subito, qui cito crediderit.